Colloquia familiara: a selection/Vale, in digressu

From Wikiversity
Jump to navigation Jump to search

Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat, tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice aut si mavis athletice. Vale, ut dignus es. Vale ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Num quid vis? Est aliud quod me velis? Resp. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam.[1] Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore, tum animo. Resp. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.

Notes[edit | edit source]

  1. "Live well," "pamper yourself".