Jump to content

Colloquia familiara: a selection/Domestica confabulatio Text

From Wikiversity

Personae

Aegidius Leonardus

Ae.

Quo noster Leonardus?

Le. Ad te ibam.

Ae. Istud quidem facis insolens.

Le. Quam ob rem?

Ae. Quia iam annus est, quod nos non inviseris.

Le. Malo in hanc peccare partem, ut desiderer, quam ut obtundam.

Ae. Imo boni amici nulla est apud me satietas. Imo quo crebrius venies, hoc mihi venies gratior.

Le. Quid interim agitur domi tuae?

Ae. Multa sane, quae nolim.

Le. Non miror. Sed iamne peperit uxor?

Ae. Iamdudum, et quidem gemellos.

Le. Quid ego audio?

Ae. Sic res habet: atque illi iam denuo tumet uterus.

Le. Isthoc pacto solet augeri familia.

Ae. Sed utinam fortuna sic augeret pecuniam, ut uxor familiam.

Le. Iamne elocasti filiam?

Ae. Nondum.

Le. Vide, ne parum tutum sit, virginem tam grandem detinere domi. Quaerendus est gener aliquis.

Ae. Nihil opus. Iam proci complures illam ambiunt sponsam.

Le. Quid igitur superest, nisi ut e multis deligas, qui tibi maxime sit accommodus?

Ae. Omnes eiusmodi sunt, ut nesciam, quem cui praeferam: sed abhorret a nuptiis filia.

Le. Quid ais? Atqui, ni fallor, iamdudum nubilis est. Iamdudum est apta viro, matura coniugio. Iampridem est tempestiva viro.

Ae. Quidni, annum egressa iam decimum septimum? Annum iam agens undevigesimum. Annos nata decem et octo.

Le. Cur abhorret igitur a matrimonio?

Ae. Ait, se velle Christo nubere.

Le. Sane multas habet ille sponsas. An malo genio nupsit, quae caste vivit cum marito?

Ae. Mihi quidem non videtur.

Le. Quis Deus hunc affectum afflavit filiae?

Ae. Nescio, sed abduci ab hoc proposito nullis rationibus potest.

Le. Vide, ne sint incantatores, qui instigent et allectent.

Ae. Novi ego istos plagiarios. Sedulo arceo hoc hominum genus ab aedibus meis.

Le. Quid igitur est in animo? Morem geres animo puellae?

Ae. Equidem obluctabor, quoad licebit. Nihil non experiar, quo mutem illius sententiam. Quod si pertendet, ut coepit, non pugnabo cum illius animo, ne forte videar θεομαχεῖν[1] vel potius μοναχομαχεῖν[2]

Le. Religiose tu quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explores virginis constantiam, ne post facti poeniteat, quum mutare non erit integrum.

Ae. Equidem adnitar pro mea virili.

Le. Quid rerum gerunt filii?

Ae. Natu maximus iamdudum maritus est, brevi pater futurus. Minimum ablegavi Lutetiam.[3] Nam hic nihil aliud, quam ludebat.

Le. Quid eo?

Ae. Ut Magister[4] nobis redeat stultior, quam exierat.

Le. Bona verba.

Ae. Medius iam coepit initiari sacris.[5]

Le. Precor, ut bene vertat omnibus.

Notes

[edit | edit source]
  1. to be "fighting with the gods".
  2. to be "fighting with the monks".
  3. Paris; also called Lutetia Parisiorum.
  4. Master of Arts or professor. Paris was the most important university in Europe at that time for the study of theology.
  5. Aegidius' middle son is taking vows to become a priest.