Food in Latin Literature/Vergilius
Appearance
Eclogae
1.80
Tityrus
80 Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
castaneae molles, et pressi copia lactis;
et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
2. 51
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
55 sic positae quoniam suavis miscetis odores.