Food in Latin Literature/Varro

From Wikiversity
Jump to navigation Jump to search

Marcus Terentius Varro (116 BC-27 BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Marcus_Terentius_Varro

Rei Rusticae Libri Tres (circa 37 BC)

course assignment for https://en.wikiversity.org/wiki/Food_in_Latin_Literature


Liber I

Dedication to the wife and invocation of agricultural gods


1 Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo bulla, eo magis senex. Annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam, antequam proficiscar e vita. 2 Quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo fructuosum cum facere velis, meque ut id mihi habeam curare roges, experiar; et non solum, ut ipse quoad vivam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam post mortem. 3 Neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum viveret, prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento; me, ne dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit facere. 4 Quocirca scribam tibi tres libros indices, ad quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. Et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces sunt. 5 Primum, qui omnis fructos agri culturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem; itaque, quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad victum; ab his enim cibus et potio venit e fundo. 6 Quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono eventu frustratio est, non cultura. 7 Iis igitur deis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex quibus quid te facere oporteat p164animadvertere poteris. In quis quae non inerunt et quaeres, indicabo a quibus scriptoribus repetas et Graecis et nostris.


Previous writers on agriculture

Qui Graece scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta. 8 Hi sunt, quos tu habere in consilio poteris, cum quid consulere voles, Hieron Siculus et Attalus Philometor; de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus, Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus; item Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes Mallotes, Antigonus Cymaeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus, Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Soleus, Chaeresteus et Chaereas Athenienses, Diodorus Prieneus, Dion Colophonius, Diophanes Nicaeensis, Epigenes Rhodios, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis, alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius. 9 De reliquis, quorum quae fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. Hi quos dixi omnes soluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibus, ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius. 10 Hos nobilitate Mago Carthaginiensis praeteriit, poenica lingua qui res dispersas comprendit libris XXIIX, quos Cassius Dionysius Uticensis vertit libris XX ac Graeca lingua Sextilio praetori misit; in quae volumina de Graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonis dempsit instar librorum VIII. Hosce ipsos utiliter ad VI libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. 11 Quo brevius de ea re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria, tertio de villaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab ea, tum de his rebus dicam sequens naturales divisiones. Ea erunt ex radicibus trinis, et quae ipse in meis fundis colendo animadverti, et quae legi, et quae a peritis audii.


Dialogue setting, meeting of characters at the temple of Tellus

2 Sementivis feriis in aedem Telluris veneram rogatus ab aeditumo, ut dicere didicimus a patribus nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ab aedituo. Offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium equitem R. Socraticum et P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictam Italiam. Quid vos hic? inquam, num feriae sementivae otiosos huc adduxerunt, ut patres et avos solebant nostros? 2 Nos vero, inquit Agrius, ut arbitror, eadem causa quae te, rogatio aeditumi. Itaque si ita est, ut annuis, morere oportet nobiscum, dum ille revertatur. Nam accersitus ab aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum rediit et nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igitur interea vetus proverbium, quod est "Romanus sedendo vincit", usurpemus, dum ille venit? Sane, inquit Agrius, et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse ad subsellia sequentibus nobis procedit.


Glories of Italian agriculture

3 Cum consedissemus, Agrasius, Vos, qui multas perambulastis terras, ecquam cultiorem Italia vidistis? inquit. Ego vero, Agrius, nullam arbitror esse quae tam tota sit culta. Primum cum orbis terrae divisus sit in duas partes ab Eratosthene maxume secundum naturam, 4 ad meridiem versus et ad septemtriones, et sine dubio quoniam salubrior pars septemtrionalis est quam meridiana, et quae salubriora illa fructuosiora, dicendum utique Italiam magis etiam fuisse opportunam ad colendum quam Asiam, primum quod est in Europa, secundo quod haec temperatior pars quam interior. Nam intus paene sempiternae hiemes, neque mirum, quod sunt regiones inter circulum septemtrionalem et inter cardinem caeli, ubi sol etiam sex mensibus continuis non videtur. Itaque in oceano in ea parte ne navigari quidem posse dicunt propter mare congelatum. 5 Fundanius, Em ubi tu quicquam nasci putes posse aut coli natum. Verum enim est illud Pacuvi sol si perpetuo sit aut nox, flammeo vapore aut frigore terrae fructos omnis interire. Ego hic, ubi nox et dies modice redit et abit, tamen aestivo die, si non diffinderem meo insiticio somno meridie, vivere non possum. 6 Illic in semenstri die aut nocte quem ad modum quicquam seri aut alescere aut meti possit? Contra quid in Italia utensile non modo non nascitur, sed etiam non egregium fit? Quod far conferam Campano? Quod triticum Apulo? Quod vinum Falerno? Quod oleum Venafro? Non arboribus consita Italia, ut tota pomarium videatur? 7 An Phrygia magis vitibus cooperta, quam Homerus appellat ἀμπελόεσσαν, quam haec? Aut tritico Argos, quod idem poeta πολύπυρον? In qua terra iugerum unum denos et quinos denos culleos fert vini, quot quaedam in Italia regiones? An non M. Cato scribit in libro Originum sic: "ager Gallicus Romanus vocatur, qui viritim cis Ariminum datus est ultra agrum Picentium. In eo agro aliquotfariam in singula iugera dena cullea vini fiunt"? Nonne item in agro Faventino, a quo ibi trecenariae appellantur vites, quod iugerum trecenas amphoras reddat? Simul aspicit me, Certe, inquit, Libo Marcius, praefectus fabrum tuos, in fundo suo Faventiae hanc multitudinem dicebat suas reddere vites. 8 Duo in primis spectasse videntur Italici homines colendo, possentne fructus pro impensa ac labore redire et utrum saluber locus esset an non. Quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis vult colere, mente est captus adque adgnatos et gentiles est deducendus. Nemo enim sanus debet velle impensam ac sumptum facere in cultura, si videt non posse refici, nec si potest reficere fructus, si videt eos fore ut pestilentia dispereant. 9 Sed, opinor, qui haec commodius ostendere possint adsunt. Nam C. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire; unum, cuius maiores de modo agri legem tulerunt (nam Stolonis illa lex, quae vetat plus D iugera habere civem R.), et qui propter diligentiam culturae Stolonum confirmavit cognomen, quod nullus in eius fundo reperiri poterat stolo, quod effodiebat circum arbores e radicibus quae nascerentur e solo, quos stolones appellabant. Eiusdem gentis C. Licinius, tr. pl. cum esset, post reges exactos annis CCCLXV primus populum ad leges accipiendas in septem iugera forensia e comitio eduxit. 10 Alterum collegam tuum, viginti virum qui fuit ad agros dividendos Campanos, video huc venire, Cn. Tremelium Scrofam, virum omnibus virtutibus politum, qui de agri cultura Romanus peritissimus existimatur. An non iure? inquam. Fundi enim eius propter culturam iucundiore spectaculo sunt multis, quam regie polita aedificia aliorum, cum huius spectatum veniant villas, non, ut apud Lucullum, ut videant pinacothecas, sed oporothecas. Huiusce, inquam, pomarii summa sacra via, ubi poma veneunt contra aurum, imago.


Cato's authority on what to include in a book on agriculture

2. ...26 Fundanius aspicit ad Scrofam, Et tamen verum dicit, inquit, hic, ut hoc scripserit in agri cultura. Ille, Tam hercle quam hoc, siquem glabrum facere velis, quod iubet ranam luridam coicere in aquam, usque qua ad tertiam partem decoxeris, eoque unguere corpus. Ego, Quod magis, inquam, pertineat ad Fundani valetudinem in eo libro, est satius dicas; nam huiusce pedes solent dolere, in fronte contrahere rugas. 27 Dic sodes, inquit Fundanius; nam malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum pedes betaceos seri oporteat. Stolo subridens, Dicam, inquit, eisdem quibus ille verbis scripsit (vel Tarquennam audivi, cum homini pedes dolere coepissent, qui tui meminisset, ei mederi posse): "ego tui memini, medere meis pedibus, terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus". Hoc ter noviens cantare iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare. 28 Multa, inquam, item alia miracula apud Sasernas invenies, quae omnia sunt diversa ab agri cultura et ideo repudianda. Quasi vero, inquit, non apud ceteros quoque scriptores talia reperiantur. An non in magni illius Catonis libro, qui de agri cultura est editus, scripta sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum placentam facere oporteat, quo pacto libum, qua ratione pernas sallere? Illud non dicis, inquit Agrius, quod scribit, "si velis in convivio multum bibere cenareque libenter, ante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua folia quinque".


On preserving grapes, other fruit, nuts and olives

58. Cato ait uvam Aminneam minusculam et maiorem et Apiciam in ollis commodissime condi; eadem in sapa et musto recte; quas suspendas opportunissimas esse duracinas et Aminneas.

59. De pomis conditiva, mala struthea, cotonea, Scantiana, Scaudiana, orbiculata et quae antea mustea vocabant, nunc melimela appellant, haec omnia in loco arido et frigido supra paleas posita servari recte putant. Et ideo oporothecas qui faciunt, ad aquilonem ut fenestras habeant atque ut eae perflentur curant, neque tamen sine foriculis, ne, cum umorem amiserint, pertinaci vento vieta fiant; 2 ideoque in iis camaras marmorato et parietes pavimentaque faciunt, quo frigidius sit. In quo etiam quidam triclinium sternere solent cenandi causa. Etenim in quibus luxuria concesserit ut in pinacothece faciant, quod spectaculum datur ab arte, cur non quod natura datum utantur in venustate disposita pomorum? Praesertim cum id non sit faciendum, quod quidam fecerunt, ut Romae coempta poma rus intulerint in oporothecen instruendam convivi causa. 3 In oporotheca mala manere putant satis commode alii in tabulis in opere marmorato, alii substrata palea vel etiam floccis; mala punica demissis suis surculis in dolio harenae, mala cotonea struthea in pensilibus iunctis; contra in sapa condita manere pira Aniciana sementiva; sorba quidam dissecta et in sole macerata, ut pira; et sorba per se, ubicumque sint posita in arido, facile durare; servare rapa consecta in sinape, nuces iugulandis in harena. Punica mala et in harena iam decerpta ac matura et etiam immatura, cum haereant in sua virga et demiseris in ollam sine fundo, eaque si coieceris in terram et obleris circum ramum, ne extrinsecus spiritus adflet, ea non modo integra eximi, sed etiam maiora, quam in arbore umquam pependerint.

60. De olivitate oleas esui optime condi scribit Cato orcites et poseas vel virides in muria vel in lentisco contusas. Orcites nigras aridas, sale si sint confriatae dies quinque et tum sale excusso biduum si in sole positae fuerint, manere idoneas solere; easdem sine sale in defrutum condi recte.

...

65. Quod mustum conditur in dolium, ut habeamus vinum, non promendum dum fervet, neque etiam cum processit ita, ut sit vinum factum. Si vetus bibere velis, quod non fit, antequam accesserit annus; anniculum prodit. Si est vero ex eo genere uvae, quod mature cocescat, ante vindemiam consumi aut venire oportet. Genera sunt vini, in quo Falerna, quae quanto pluris annos condita habuerunt, tanto, cum prompta, sunt fructuosiora.

66.Oleas albas quas condideris, novas si celeriter promas, propter amaritudinem respuit palatum; item nigras, nisi prius eas sale maceraris, ut libenter in os recipiantur.

67. Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promas, iucundiore utare, quod vetustate ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior.

68. Pensilia, ut uvae, mala et sorba, ipsa ostendunt, quando ad usum oporteat promi, quod colore mutato et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum, ad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum mite conditum citius promi oportet; acerbum enim suspensum lentius est, quod prius domi maturitatem adsequi vult, quam nequit in arbore, quam mitescat.


Liber III


A new kind of villa, no art objects, but no oil presses either, what's its purpose?

2. Comitiis aediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius p428senator tribulis suffragium tulissemus et candidato, cui studebamus, vellemus esse praesto, cum domum rediret, Axius mihi, Dum diribentur, inquit, suffragia, vis potius villae publicae utamur umbra, quam privati candidati tabella dimidiata aedificemus nobis? Opinor, inquam, non solum, quod dicitur, "malum consilium consultori est pessimum", sed etiam bonum consilium, qui consulit et qui consulitur, bonum habendum. 2 Itaque imus, venimus in villam. Ibi Appium Claudium augurem sedentem invenimus in subselliis, ut consuli, siquid usus poposcisset, esset praesto. Sedebat ad sinistram ei Cornelius Merula consulari familia ortus et Fircellius Pavo Reatinus, ad dextram Minucius Pica et M. Petronius Passer. Ad quem cum accessissemus, Axius Appio subridens, Recipis nos, inquit, in tuum ornithona, ubi sedes inter aves? 3 Ille, Ego vero, inquit, te praesertim, quoius aves hospitales etiam nunc ructor, quas mihi apposuisti paucis ante diebus in Villa Reatina ad lacum Velini eunti de controversiis Interamnatium et Reatinorum. p430Sed non haec, inquit, villa, quam aedificarunt maiores nostri, frugalior ac melior est quam tua illa perpolita in Reatino? 4 Nuncubi hic vides citrum aut aurum? Num minium aut armenium? Num quod emblema aut lithostrotum? Quae illic omnia contra. Et cum haec sit communis universi populi, illa solius tua; haec quo succedant e campo cives et reliqui homines, illa quo equae et asini; praeterea cum ad rem publicam administrandam haec sit utilis, ubi cohortes ad dilectum consuli adductae considant, ubi arma ostendant, ubi censores censu admittant populum. 5 Tua scilicet, inquit Axius, haec in campo Martio extremo utilis et non deliciis sumptuosior quam omnes omnium universae Reatinae? Tua enim oblita tabulis pictis nec minus signis; at mea, vestigium ubi sit nullum Lysippi aut Antiphilu, at crebra sartoris et pastoris. Et cum illa non sit sine fundo magno et eo polito cultura, tua ista neque agrum habeat ullum nec bovem nec equam. 6 Denique quid tua habet simile villae illius, quam tuus avos ac proavos habebat? Nec enim, ut illa, faenisicia vidit arida in tabulato nec vindemiam in cella neque in granario messim. Nam quod extra urbem est aedificium, nihilo magis ideo est villa, quam p432eorum aedificia, qui habitant extra portam Flumentanam aut in Aemilianis. 7 Appius subridens, Quoniam ego ignoro, inquit, quid sit villa, velim me doceas, ne labar imprudentia, quod volo emere a M. Seio in Ostiensi villam. Quod si ea aedificia villae non sunt, quae asinum tuum, quem mihi quadraginta milibus emptum ostendebas aput te, non habent, metuo ne pro villa emam in litore Seianas aedes. 8 Quod aedificium hic me Lucius Merula impulit ut cuperem habere, cum diceret nullam se accepisse villam, qua magis delectatus esset, cum apud eum dies aliquot fuisset; nec tamen ibi se vidisse tabulam pictam neque signum aheneum aut marmoreum ullum, nihilo magis torcula vasa vindemiatoria aut serias olearias aut trapetas. 9 Axius aspicit Merulam et, Quid igitur, inquit, est ista villa, si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? Quoi ille; Num minus villa tua erit ad angulum Velini, quam neque pictor neque tector vidit umquam, quam in Rosia quae est polita opere tectorio eleganter, quam dominus habes communem cum asino? 10 Cum significasset nutu nihilo minus esse villam eam quae esset simplex rustica, quam eam quae esset utrumque, et ea et urbana, et rogasset, quid ex iis rebus colligeret, Quid? inquit, si propter pastiones tuus fundus in Rosia probandus sit, et p434quod ibi pascitur pecus ac stabulatur, recte villa appellatur, haec quoque simili de causa debet vocari villa, in qua propter pastiones fructus capiuntur magni. 11 Quid enim refert, utrum propter oves, an propter aves fructus capias? Anne dulcior est fructus apud te ex bubulo pecore, unde apes nascuntur, quam ex apibus, quae ad villam Sei in alvariis opus faciunt? Et num pluris tu e villa illic natos verres lanio vendis, quam hinc apros macellario Seius? 12 Qui minus ego, inquit Axius, istas habere possum in Reatina villa? Nisi si apud Seium Siculum fit mel, Corsicum in Reatino; et hic aprum glas cum pascit empticia, facit pinguem, illic gratuita exilem. Appius: Posse ad te fieri, inquit, Seianas pastiones non negavit Merula; ego non esse ipse vidi. 13 Duo enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in quo pecuariae sunt, alterum villaticum, in quo sunt gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in villa solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in libris reliquerunt, quae Seius legisse videtur et ideo ex iis pastionibus ex una villa maioris fructus capere, quam alii faciunt ex toto fundo. 14 Certe, inquit Merula; nam ibi vidi greges magnos anserum, gallinarum, columbarum, gruum, pavonum, nec non glirium, piscium, aprorum, ceterae venationis. Ex quibus rebus scriba librarius, libertus eius, qui apparuit Varroni et me absente patrono hospitio accipiebat, in annos singulos plus quinquagena milia e villa capere dicebat. Axio admiranti, Certe nosti, inquam, materterae meae fundum, in Sabinis qui est ad quartum vicesimum lapidem via Salaria a Roma. 15 Quidni? inquit, ubi aestate diem meridie dividere soleam, cum eo Reate ex urbe aut, cum inde venio hieme, noctu ponere castra. Atque in hac villa qui est ornithon, ex eo uno quinque milia scio venisse turdorum denariis ternis, ut sexaginta milia ea pars reddiderit eo anno villae, bis tantum quam tuus fundus ducentum iugerum Reate reddit. Quid? sexaginta, inquit Axius, sexaginta, sexaginta? derides. 16 Sexaginta, inquam. Sed ad hunc bolum ut pervenias, opus erit tibi aut epulum aut triumphus alicuius, ut tunc fuit Scipionis Metelli, aut collegiorum cenae, quae nunc innumerabiles excandefaciunt annonam macelli. Reliquis annis omnibus si non 4 hanc expectabis summam, spero, non tibi decoquet ornithon; neque hoc accidit his moribus nisi raro ut decipiaris. Quotus quisque enim est annus, quo non videas epulum aut triumphum aut collegia non epulari? Sed propter luxuriam, inquit, quodam modo epulum cotidianum est intra ianuas Romae. 17 Nonne item L. Abuccius, homo, p438ut scitis, apprime doctus, cuius Luciliano charactere sunt libelli, dicebat in Albano fundum suum pastionibus semper vinci a villa? Agrum enim minus decem milia reddere, villam plus vicena. Idem secundum mare, quo loco vellet, si parasset villam, se supra centum milia e villa recepturum. Age, non M. Cato nuper, cum Luculli accepit tutelam, e piscinis eius quadraginta milibus sestertis vendidit piscis? 18 Axius, Merula mi, inquit, recipe me quaeso discipulum villaticae pastionis. Ille: Quin5 simulac promiseris minerval, incipiam, inquit. Ego vero non recuso, vel hodie vel ex ista pastione crebro. Appius: Credo simul ac primum ex isto villatico pecore mortui erunt anseres aut pavones. Cui ille: Quid enim interest, utrum morticinas editis volucres an pisces, quos nisi mortuos estis numquam? Sed oro te, inquit, induce me in viam disciplinae villaticae pastionis ac vim formamque eius expone.


Lucrative farmingː game, fowl, dormice and fish

3 Merula non gravate, Primum, inquit, dominum scientem esse oportet earum rerum, quae in villa circumve eam ali ac pasci possint, ita ut domino sint fructui ac delectationi. Eius disciplinae genera sunt tria: ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. 2 Leporaria te accipere volo non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, afficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascantur. Similiter piscinas dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent pisces ad villam. 3 Harum rerum singula genera minimum in binas species dividi possunt: in prima parte ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pavones turtures turdi; in altera specie sunt quae non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres querquedulae anates. Sic alterum genus illut venaticum duas habet diversas species, unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra villam quae sunt, ut apes cochleae glires. 4 Tertii generis aquatilis item species duae, partim quod habent pisces in aqua dulci, partim quod in marina. De his sex partibus ad ista tria genera item tria genera6 artificum paranda, aucupes venatores piscatores, aut ab iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearis in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in macellum ut perveniant. Neque non etiam quaedam adsumenda in villam sine retibus aucupis venatoris piscatoris, ut glires cochleas gallinas. 5 Earum rerum cultura instituta prima ea quae in villa habetur; non enim solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure. Secunda, quae macerie ad villam venationis causa cluduntur et propter alvaria; apes enim subter subgrundas ad initio villatico usae tecto. Tertiae piscinae dulces fieri coeptae et e fluminibus captos recepere ad se pisces. 6 Omnibus tribus his generibus sunt bini gradus; superiores, quos frugalitas antiqua, inferiores, quos luxuria posterior adiecit. Primus enim ille gradus anticus maiorum nostrum erat, in quo essent aviaria duo dumtaxat: in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erat ova et pulli; alter sublimis, in quo erant columbae in turribus aut summa villa. 7 Contra nunc aviaria sunt nomine mutato, quod vocantur ornithones, quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totas villas, in quibus stabulentur turdi ac pavones. 8 Sic in secunda parti ac leporario pater tuus, Axi, praeterquam lepusculum e venatione vidit numquam. Neque enim erat magnum id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt. Non tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi? 9 In tertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contra nunc minthon7 non dicit sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? Non Philippus, cum ad Ummidium hospitem Casini devertisset et ei e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset et expuisset, dixit, "Peream, ni piscem putavi esse"? 10 Sic nostra aetas in quam luxuriam propagavit leporaria, hac piscinas protulit ad mare et in eas pelagios greges piscium revocavit. Non propter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? Quis enim propter nobilitates ignorat piscinas Philippi, Hortensi, Lucullorum? Quare unde velis me incipere, Axi, dic.

4 Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus capiuntur maiores quam e gallinis. Atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enim milia Fircelina excande me fecerunt8 cupiditate. 2 Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis: unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores invenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent loca clausa et rure, maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi. 3 Ex iis tertii generis voluit esse Lucullus coniunctum aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in mazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos. Quod inutile invenerunt. Nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aves volitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.


Origins of peacock farming in Rome

6. Axius, De pavonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret serram. Quoi Merula, De pavonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti et venire magno. Ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. Ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si ad delectationem, contra; formosior enim mas. 2 Pascendi greges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad greges constituendos parantur bona aetate et bona forma. Huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. Ad admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu. 3 Pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singulos hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire incipiant. In14 has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creverunt, p460quinquagenis denariis vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum. 4 Praeterea ova emit ac supponit gallinis, ex quibus excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pavones habet. Quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio levata, quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit; 5 praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus apricis. Utrumque locum purum esse volunt hae volucres. Itaque pastorem earum cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod et ad agri culturam idoneum est et ad substramen pullorum. 6 Primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam severi boni viri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Abuccius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagena posse.