Jump to content

Food in Latin Literature/Livius

From Wikiversity

Titus Livius (64 or 59 BC - 17 AD) https://en.wikipedia.org/wiki/Livy

Ab Urbe Condita (39.6-7)


iam consularium comitiorum appetebat tempus; 39.6.1.1 quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius 2.1 Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Au- relius Scaurus L. Quinctius Crispinus. extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem 3.1 tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi 4.1 causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus 5.1 in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam milita- rem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. neque ea 6.1 sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in mili- tibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim pere- 7.1 grinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pre- tiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magni- ficae supellectilis habebantur, monopodia et abacos 5 Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et 8.1 conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aesti- 9.1 matione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. uix tamen illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae. in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta 39.7.1.1 duodecim [pondo], argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quin- 5 quaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica 2.1 carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos dena- rios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium 3.1 ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam 5 populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam 4.1 conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adniten- 5.1 tibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia 5 aeris quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus 6.1 Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cogni- 7.1 tum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et soci- orum agros populari. de ea re consultationem inte- gram senatus ad nouos magistratus reiecit. ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus 8.1 A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo insta- bilis in signum Pollentiae procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum 9.1 ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedi- 10.1 libus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.